RHOPOPOLA

RHOPOPOLA
RHOPOPOLA
Graece Ρ῾ωποπώλης, Gallice Espicier, qui merces omnes mixtas ac minutas vendit, quae Medicis, Pictoribus, Tinctoribus et Myrepsis conducunt. Latinis Seplasiarius, παντοπώλης. Marcellus,
Quodque ab Idumaeis vectum seplasia vendunt,
Et quidquid confert Medicis Lagaea Cataplus.
ῥωπὸς, quâ voce merces eiusmodi minutas ac mixta, Graeci appellabant, Hesychius. Ρ῾ωπὸς, ὁ λεπτὸς φόρτος, ὅςα ζωγράφοις, βαφφεῦςι, μυρεψοῖς, χρηςιμέυει; pleraque enim horum et fere omnia, quae Pictoribus, Tinctoribus et Myrepsis usui sunt, Medicis quoque utilitatem praestant, ac Medicinae in serviunt. Plures eiusmodi merces enumerat Vopiscus in Aureliano, c. 45. Vectigal Aegypto urbi Romae Aurelianus vitri, chartae, lini, stupae, atque anabolicas species aeternas constituit. Quae omnia Αἰγυπτίαν ἐμπολὴν vocabant Veteres. Hesychius, Αἰγυπτία ἐμπολὴ ὁ ῥῶπος; ex Aegypto enim istiusmodi merces advehebantur, quas γέλγην quoque Graeci, item γρύτην, appellavêre. Lucilius mictirem vel mictilem mercem vocat.
Pulmentaria, ut intybus, aut aliqua id genus herba,
Et ius maenarum, bene habet se, mictiris haec est
Merx, etc.
Vide Salmas. act Solin. p. 1050. et Not. ad Vopisc. d. l. ut supra ubi de Anobilicis Speciebus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • MICTILIS — seu Mictiris merx, apud Lucilium, Pulmentaria ut intybus, aut aliqua id genus herba, Et ius maenarum, bene habet se, mictiris haec est Merx. Graecis ὁ ῤῶπος est, pauperculam interpretatur Nonius. haud omnino male. Nam ῥωπικὸν, οὐδενὸς ἄξιον καὶ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MINUTIARIA Ars — Graece λεπτουργία, Gallis Menuiserie, quae intestian opera ex ligno, elegantiore fabrica, efficit. Unde λεπτουργοὶ τεχνῖται. apud Theophanem. Plurimi autem artificii haec intestina opera. Plin. l. 16. c. 42. Firmissima ad tectum abies, eadem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”